- LITRAE, Gall LISTRES vel LITRES
- LITRAE, Gall LISTRES vel LITRESliturae sunt nigrae quae illinuntur parietibus Aedium sacrarum, in taeniae, aut limbi (hac enim notione vox usurpatur, apud Monachum Sangall. l. 2. c. 27. ubi Litra, et in Hist. Ep. Autissiod. c. 20. ubi. Listra occurrit) speciem intus et extra, cum domini fendales. qui iure Castellaniae aut patronatûs gaudent, decedunt: tunc emim illinuntur parietes sacri nigro colore et lituris apponuntur depicta per certa intervalla arma eorum ac insignia. Vide Altaserram de Ducibus et Comit. Prov. l. 3. c. 3. et . du Fresine in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.